Telavivum[1][2] (Hebraice: תל אביב Tel Aviv, sive תל אביב-יפו Tel Aviv-Yafo) sive nomine translitterato Thēlābīb sive converso Vernicollis[3][4] est urbs in litore Mediterraneo Israëlensi 60 chiliometra a Hierosolymis sita. Quae est urbs secunda Israëlica, post Hierosolymam (area metropolitana Telavivi est maxima in Israel), maximaque est orbis terrarum metropolis Iudaeana. Condita est anno 1909, prima Iudaeana temporis hodierni urbs. Nomen publicum est Tel Aviv–Ioppa (HebraiceTel Aviv–Yafo) et includet? et Telavivum urbem hodiernam et Ioppam antiquum portum. Numerus incolarum urbis est 450 000; areae metropolitanae, 3 850 400.?
↑"Thelabib" (translitteratio linguae Hebraicae); confer versioCalviniEze 3:15 de colonia Israelitarum exilium iuxta flumenChebar: "Et veni ad transmigrationem in Thelabib: sedebant autem prope flumen Chebar: illic ipsi sedebant; et sedi etiam illic septem diebus, obstupescens 3 in medio ipsorum." Non sane eadem urbs, sed nomen hodiernum de eo nomine biblico deducitur.
↑Caroli EggerLexicon Nominum Locorum (1977, 1982: ISBN 88-209-1254-6), p. 307, s.v. Tel Aviv.: "Vernicollis, is, m.: nomen Hebraeum Tel Aviv, quod idem valet ac collis veris seu vernus, cum difficile ei forma Latina induatur, placuit in Latinum convertere. Verba autem vernus (vernum) et collis in unum coaluerunt eodem fere modo, qui deprehenditur in his, quibus Martianus Capella, 6, § 570; 1, § 1, utitur, vocibus: vernicomus, a, um; vernifer, a, um.—Vernicollini, orum—Vernicollinus, a, um (est enim collinus adiectivum ad collem pertinens).
↑"Acervus Novarum Frugum": Versio VulgataEze 3:15 de colonia Israëlitarum exilium iuxta flumen Chobar: "et veni ad transmigrationem Acervum Novarum Frugum ad eos qui habitabant iuxta flumen Chobar et sedi ubi illi sedebant et mansi ibi septem diebus maerens in medio eorum." Non sane eadem urbs, sed nomen hodiernum de eo nomine biblico deducitur.