Templum primum fuit vel spatium aliquod certum et apertum, praecipue auguriis designatum ideoque sacrum, ut tradit vocem "extemplo" explicans Servius: "Extemplo" ilico "statim" est. Et est augurum sermo. Templum enim dicitur locus manu designatus in aere, post quem factum ilico captantur auguria.[1]
Ab hoc, nomen etiam adhibetur aedibus quae deis consecratae erant.
Ita, etiam temporibus posterioribus, notio templi sicut spatium quod certo carmine ab augure lituo finitum et notatum consecratumque esset, unde in omnes caeli partes liber erat aspectus mansit.