Primum Templum Hierosolymitanum (Hebraice בֵּית־הַמִּקְדָּשׁ --Bet HaMikdash--) dei JHVH, libris Biblicis attestantibus, a Salomone rege Hierosolymis summo in monte templi aedificatum est. Quod autem huius templi reliquiae ab archaeologis reperiri nequeunt, multi sunt, qui templum (similiter ac sic dicta "palatia Salomonis") 200 annis post erectum esse arbitrentur.[1] Hoc templum una cum tota urbe annis 597 a.C.n. et 587 a.C.n. a Nabuchodonosore II deletum est. Historice steterunt ad hunc locum successi? templa antiqua et serviunt umbilico religionis cultusque Iudaea prisca. Secundum fidem Iudaea gessit "scabellum pedum" praesentiae Dei.
Post Captivitatem Babylonicam Hierosolymis secundum templum erectum est, secundum fontes Biblicos Dario I regnante. Quod templum a Herode Magno radicitus commutatum et primo bello Iudaico demum a Romanis anno 70 destructum est. Imperatorem Iulianum anno 363 templum restituendum sucipentem prodigia dira ab incepto deterruerunt[2]. Fundamenta usque ad hunc diem exstant, inter ea murus occidentalis, qui est locus sacer religionis Iudaicae. In ipso monte templi hodie sunt Tholus Saxi et Meschita al-Aqsa, quae gravitate tertium est sanctuarium religionis Islamicae tantum sanctuariis Meccae Medinaeque antepositis.