Theaetetus (Graece Θεαίτητος) est dialogus Platonis, cuius tempus est annus 399 a.C.n., paulo ante quam Socrates mortuus fuerit. Quando scriptus sit, omnium consensione non potest dici, sed sunt qui putent hunc dialogum anno 368 a.C.n. aut paulo post esse conscriptum in memoriam Theaeteti, quod pugna quadam Corinthia occisus fuisset. Post Parmenidem et ante Sophistam sermones videtur conscriptus esse.
Theaetetus est ex sermonibus Platonis solus, qui omnino epistemologiae dedicatus est. Quid sit scientia (ἐπιστήμη), quaestio est. Sunt etiam alii sermones (sicut Charmides) de scientia disserentes, sed Theaetetus totam fere epistemologiam Platonis comprehendit. Ut saepe in sermonibus Platonis, quaestio multipliciter illustrata in medium relinquitur. Illud quoque animadvertendum est, Platonem hic nihil de doctrina formarum dicere.