Familia
Memoria
Theodorus Herzl (Hebraice Binyamin Ze'ev natus die 2 Maii 1860 Aquinci; mortuus est in Reichenau an der Rax, Austria Inferior die 3 Iulii 1904) fuit scriptor, diurnarius, rerum politicarum peritus Austriacus, qui Sionismi pater esse putatur.
Israelis urbs Herzlia anno 1924 condita nomen eius fert. Anno 1949 secundum eius ultimam voluntatem corpus Theodori Herzl e Vindobona in novam civitatem Israël translatum est ut ad Hierosolyma in monte nunc Herzl appellato publice humaretur.