Thomas Aquinas

Vide etiam paginam discretivam: Sanctus Thomas.
Sanctus Thomas Aquinas

Theologus, Philosophus, Doctor Ecclesiae Romanae, Poeta
Natus 1225
Mortuus 7 Martii 1274
Patronus Theologorum
Index Sanctorum

Thomas Aquinas seu de Aquino, Sanctus anno 1323 a Papa Ioanne XXII renuntiatus (Italice: Tommaso d'Aquino) (Rocchae Siccae, in Latio anno 1225 natus; Abbatiae Fossanovensis prope Privernum 7 Martii anno 1274 mortuus) fuit presbyter in Ordine Praedicatorum, philosophus, theologus scholasticus, et Doctor Ecclesiae. Doctor Angelicus nonnumquam propter doctrinam De substantiis separatis de angelis, Doctor Universalis propter doctrinam a multis universitatibus et ab Ecclesia Romana acceptam, atque Doctor Communis propter doctrinam ab omnibus Catholicis admissam nominatus est. Ipse, qui omnia elementa comprehendit et "essentias" doctrinarum praecedentium, vir magni ingenii fuit, suasor theologiae naturalis princeps, et scholae Thomisticae philosophicae theologicaeque conditor.

Doctrina Thomae Aquinatis regulas et Ecclesiae Romanae Catholicae et Scientiae et Civilitatis (vide et Can. 252, §3) indicat.

Primus doctorum in Ecclesia Romana Catholica Thomas semper habetur, sententiaque eius a multis approbata est.


Developed by StudentB