Tiberius (imperator)

Wikidata Tiberius (imperator)
Res apud Vicidata repertae:
Tiberius (imperator): imago
Tiberius (imperator): imago
Nativitas: 16 Novembris 42 a.C.n.; Roma
Obitus: 16 Martii 37 CE; Misenum
Patria: Roma antiqua
Nomen nativum: Tiberius Claudius Nero

Familia

Genitores: Tiberius Claudius Nero, Marcus Gallius, Augustus; Livia Drusilla
Coniunx: Vipsania Agrippina, Iulia maior
Proles: Drusus Iulius Caesar, Claudia/Claudius, Tiberius Claudius, Germanicus
Familia: Domus Iulio-Claudia, Claudii Nerones, Julii Caesares

Memoria

Sepultura: Mausoleum Augusti

Tiberius Iulius Caesar (natus Tiberius Claudius Nero; 16 Novembris 42 a.C.n.16 Martii 37 p.C.n.), fuit imperator Romanus ab anno 14 usque ad mortem, imperator secundus post Augustum. Tiberii Claudii Neroni et Liviae filius, heres Augusti adoptatus est. Tiberius et successores sui usque ad Neronem ergo cognati Iuliorum Claudiorumque fuerunt.

Tiberius dignitatem suam per matrem, tertiam Augusti uxorem, accepit. Sub auctoritate vitrici sui, Tiberius bella in Germania et Danubio gessit. Secundum consilium familiae, anno 12 a.C.n. ab Augusto nuntium mittere uxori primae Vipsaniae, filiae Marci Vipsanii Agrippae, coactus est, et in matrimonium Iuliam, filiam Augusti atque viduam ipsius Agrippae, ducere. Illud matrimonium cecidit, et Tiberius deinde Roma Rhodos discessit.


Developed by StudentB