Transhumanismus

Auctor FM-2030.

Transhumanismus (imminutus H+ et h+) est motus culturalis et intellectualis internationalis cuius fines ultimi sunt condicio humana penitus commutata per technologias evolvendas et distribuendas quae facultates mentis, corporis, psychologiae magnopere amplificare possunt.[1] Cogitatores transhumanistici futura technologiarum emergentium commoda et pericula quae primas circumscriptiones humanas superare possunt ac ethicam talium technologiarum adhibendarum investigant.[2] Usitatissima coniectura posita est homines se mutare ad ultimum posse in entitates quibus erunt facultates tam auctae quam homines posthumanos recte appellabuntur.[3]

H+, signum transhumanismi.

Hodierna vocabuli transhumanismi significatio antecessa est ab uno ex primis professoribus futurologiae, auctor FM-2030, qui "novas humanorum notiones" in Schola Nova annis 1960 docebat, cum homines qui technologias, modos vivendi, et cosmotheorias quae sunt ad posthumanitatem transitoriae ut res "transhumana" capiunt agnoscere inciperet.[4] Haec coniectura fundamenta mentis iecit quibus Maximus More, philosophus Britannicus, principia transhumanismi ut philosophia futuristica anno 1990 articulatim dicere et in California intelligentsiam ordinare coepit quae motus transhumanisticus per orbe terrarum nunc facta est.[5][6][7]

Ronaldus Bailey anno 2007.

Finis humanitatis futurae commutatae, ab operibus scientiae fictae auctoritate gravibus motae, multos fautores et obtrectatores ex variissimis cosmotheoriis attraxit.[8] Transhumanismus a Francisco Fukuyama, iudice civili, inter periculosissimas mundi notiones descriptus est,[9] sed Ronaldus Bailey, eum contradicens, transhumanismum esse affirmat "motum qui audacissimas, fortissimas, ingeniosissimas, omnibusque virtutibus ornatas humanitatis spem repraesentat."[10][11]

  1. Bostrom 2005.
  2. Carvalko 2012.
  3. Bostrom 2005.
  4. Hughes 2004.
  5. Hughes 2004.
  6. Gelles 2009.
  7. Google Ngram Viewer. Books.google.com .
  8. Hughes 2004.
  9. Fukuyama 2004.
  10. Anglice: "movement that epitomizes the most daring, courageous, imaginative and idealistic aspirations of humanity."
  11. Bailey 2004.

Developed by StudentB