Turris

Vide etiam paginam discretivam: Turris (discretiva).
Turris CN (Altissimum mundi aedificium) Toronti in Ontario, Canada.

Turris (-is, f.) appellatur omne aedificium aut pars aedificii quod multo altius est quam latum.

Primae turres erant militares, eo consilio munitae ut praesidia aut arces fungantur. Erant etiam turres quae ut monumenta religiosa fungebantur. Hodie autem turres funguntur ut antennae aut ut aedifica commercialia.

Vetustissima turris omnium est illa in urbe Iericho effossa. Quae turris nono millennio a.C.n. facta primum aedificium lapidibus erectum putatur. Celebris quoque turris religiosa fuit Turris Babyloniae de qua in Vulgata Bibliorum editione (Genesis 11, 4) scriptum est: „Venite, faciamus nobis civitatem et turrim, cuius culmen pertingat ad caelum et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras.“[1]

Nexus interni

  1. Biblia Sacra iuxta Vulgatam Clementinam. Nova editio. Logicis partitionibus aliisque subsidiis ornata a Alberto Colunga, O.P. et Lautentio Turrado professoribus sacrae scripturae in P. Universitate Eccl. Salmanticiensi. Quarta Editio. Biblioteca de autores Cristianos. Matriti 1965.

Developed by StudentB