Typus generis,[1][2] vel generitypus,[3] vel species typica,[4] in zoologia est species cui nomen generis vel subgeneris perpetuo coniungitur, species quae specimina biologici typi continet.[5] Notio similis gregibus supragenericis nominetypi familiae adhibetur. In botanica, haec nomina nullum statum constitutum secundum codicem nominum habent, sed aliquando a nominibus zoologicis accipiuntur. Typus generis in botanica est specimen, vel raro adumbratio.[6] In zoologia, omne genus vel subgenus, sive nunc validum agnotum sive non, typum generis habere debet; in quotidiano autem usu, sunt multa nomina generum sine typo.
↑William T. Stearn, Botanical Latin, ed. 3a (Londinii: David & Charles, 1983), 535: "Generitypus, typus generis, type-species of a genus."
↑William T. Stearn, Botanical Latin, ed. 3a (Londinii: David & Charles, 1983), 535: "Generitypus, typus generis, type-species of a genus."
↑John Hendley Barnhart, "Genera in Lentibulariaceae," Papers Presented at the Celebration of the Twentieth Anniversary of the New York Botanical Garden, ed. Marshall Avery Howe (Novi Eboraci, 1916), 46 et passim.