Unitates Stoneyanae

Unitates Stoneyanae sunt systema mensurae a physico Hibernico Georgio Johnstone Stoney anno 1881 creatum et primum exemplum systematis unitatum naturalium(en)(d) propositum – quod est grex unitatum sic excogitatum ut quaedam selectae quantitates physicae constantes(d) et systema plene definiant et in ipso systemate includantur.

Georgius Stoney fuit primus qui intellexit onus electricum quantitates discretas tantum accipere posse; hoc ei suasit ut significationem universalem in minima unitate videret. Talis minima unitas (i.e. onus electricum electronis), una cum aliis tribus quantitatibus constantibus quas item is putavit universales (eae sunt celeritas lucis, constans gravitationis et constans Coulombiana), sivit eum systema creare, quod hodie in honorem eius appellatur.


Developed by StudentB