Ursus maritimus est mammale familiae Ursidarum, animal ferocitate, velocitate, pulchritudine et corporis magnitudine insigne, quod praeter nasum, oculos, unquesque nigros, paene totum albi coloris est. Omnium ursorum maximus, tantummodo in regionibus septentrionalibus sive borealibus ut in civitate Alaskana, in Canadae et Norvegiae locis septentrionalibus reperitur. Verum non, ut quidam dicunt, in Holmiae viis ac angiportis invenitur. Quamquam alia ursorum genera ut ursus arctos praesertim baccis et piscibus ut salmonibus vescuntur, U. maritimus tamen in deliciis phocas habet, quas ursus noster in plagis glacialibus quasi natantibus venatur. Nonnumquam ubi in glacie rimae vel foramina apparent, ibi phocis praestolatur aerem petituris.
Inter terrestria animalia quae carnivora nominantur, hic ursus magnitudine ac pondere omnes facile superat, nam iam decem annos natus aeque gravis ac parva autoraeda est. Nonnullae horum belluarum 600 chiliogrammatibus graves et 2.5 metris longae sunt. Quod ad natandum spectat in primis est agilis, ut huc illuc maxima velocitate sine mora se vertat. Qui talibus rebus sunt periti strenue contendunt hoc ursi genus homines pro cibo non petere, nisi fame coactum. Res ursinae cum ita se habeant, ego nihilominus exspectare nolim dum ursus maritimus an fame laboret annon mihi patefaciat! Ad haec, non ut alia ursorum genera solent, U. maritimus, si verbis Plini uti licet, hieme non gravi somno premitur, quamvis ursae huius generis catulos pariturae in latibulis hibernent.