Valles Regum (Arabice وادي الملوك Wādī al Mulūk[1]), vel Valles Portarum Regum (Arabice وادي ابواب الملوك Wādī Abwāb al Mulūk[2]), est valles in Aegypto ubi, paene quingentos annos, a saeculo sexto decimo ad saeculum undecimum a.C.n. (a domu duodevicensima ad domum vicensimam Aegypti antiquae), sepulcra e saxo penitus sculpta pro potentibus Regni Novi pharaonibus nobilibusque excavabantur.[3][4] Valles in occidentali Nili ripa patet, ante Thebas (hodiernam Luxor), intra cor Necropolis Thebanae.[5] Consistit haec vadio[6] in binis vallibus: Valle Orientali (ubi plurima sepulcra regalia sita sunt) et Valle Occidentali.
Novo conclave anno 2005 duobusque aditibus anno 2008 repertis,[7] valles putatur comprehendere sexaginta tria sepulcra et conclavia (magnitudinis a KV54, fovea simplice, ad KV5, sepulcrum multiplex, cui plus quam 120 conclavia sunt).[8] Valles fuit principale maiorum personarum regalium nobiliumque praestantium Aegyptii Regni Novi sepulcretum. Sepulcra regalia, scaenis e mythologia Aegyptia ornata, indicationes aevi fidium rituumque funereorum retinent. Antiquitate autem praedatores paene omnia sepulcra aperuisse praedati esse videntur, sed indicia opulentiae auctoritatisque pharaonum nihilominus manent.
Haec regio est locus explorationis archaeologicae et Aegyptologicae e saeculo duodevicensimo exeunte, atque eius sepulcra iam investigationes et studium stimulant. Valles temporibus recentioribus sepulcro Tutankhamun rumoribusque maledicti pharaonum[9] innotuit, vallesque est unus e clarissimis orbis terrarum sitibus archaeologicis. Qui anno 1979 factus est situs patrimonii totius mundi, una cum reliquo Necropolis Thebanae.[10] Exploratio, excavatio, conservatioque scientifica in valle pergunt, ac nova peregrinationis sedes nuper aperta est.
Publicum vallis nomen antiquitate fuit Magna et Augusta Necropolis Millionum Annorum Pharaonis, Vita, Vires, Valetudo in Occidente Thebarum,[11] ac Ta-sekhet-ma'at ('Magnus Ager').[12] De nomine, vide litteras hieroglyphicas infra.
|