Venenum in biologia est substantia quae hominibus, animalibus, plantisque perniciosa est. Multa animalia et plantae venenis alia animalia adoriuntur atque ab eis defendere possunt. Iterum atque iterum homines a venenis necati sunt. Regina Cleopatra veneno serpentis e vita migravisse dicitur.