Veritas

Walter Seymour Allward, Veritas, 1920
Allegoria veritatis speculum ferentis. Pictura a Iulio Iosepho Lefebvre anno 1870 facta.

Veritas est id quod cum eis rebus quae sint, seu cum rerum natura, congruit, et quod falsitates opponitur. Huius rei definitiones varias theologi mathematicique ex antiquitate praebuerunt. Notio antiqua maioris momenti ab Aristotele concepta est: "Dicere quod est non esse, vel quod non est esse, falsum; sed quod est esse, et quod non est non esse, verum est."[1] Sed definitio secundum Thomam Aquinam, ipso hanc Isaac Iudaeo (Israëlita) imputante, est: "Veritas est adaequatio rei et intellectus."[2] Atque Benedictus de Spinoza dixit: "Sane sicut lux seipsam et tenebras manifestat, sic veritas norma sui et falsi est."[3]

  1. Metaphysica 1011b: "τὸ μὲν γὰρ λέγειν τὸ ὂν μὴ εἶναι ἢ τὸ μὴ ὂν εἶναι ψεῦδος, τὸ δὲ τὸ ὂν εἶναι καὶ τὸ μὴ ὂν μὴ εἶναι ἀληθές, ὥστε καὶ ὁ λέγων εἶναι ἢ μὴ ἀληθεύσει ἢ ψεύσεται."
  2. Thomas Aquinas, Quaestiones disputatae de veritate, quaestio I.
  3. Ethica, ordine geometrico demonstrata, Pars secunda - De natura et origine mentis, Propositio XLIII, Scholium.

Developed by StudentB