Via

Haec pagina de via sensu latiore narrat. Si viam urbanam quaeris, vide Via urbis.
E4 (Via Europaea numero 4), via hodierna magna in Suecia apud urbem Lincopiam anno 2005.
Via machinamentis.
Via Romana lapidea Pompeiis, Italia.
Praecipuae viae Romanae in Italia antiqua.

Via (-ae, f.) est locus qua vehiculo seu pedibus seu alia quacumque ratione ire licet. Aliae viae ab auctoribus appellatae sunt, ut Via Appia ab Appio Claudio Caeco censore, aliae ab urbibus ad quas ferebant, ut Via Collatina, aliae a provinciis, ut Campana aut Latina, aliae a diversis eventibus, ut Via Triumphalis.

Viae publicae a Romanis admirabili magnificentia non Romae solum, sed etiam tota Italia factae et stratae fuerunt; creati sunt (post aediles) proprii magistratus, qui viarum curandarum et curatores viarum vocabantur. In viis constitutae fuerunt columnae lapideae, quae singulis intervallis positae signum milliariorum prae se ferebant, viae silicibus planis stratae erant, e quo Germanice Strasse, Anglice street, Italiane strada, Saxonice Straat.

In vias nunc semaphori sunt.


Developed by StudentB