Vicipaedia:Fontes nominum Latinorum

Ecce regula Vicipaediana consensu instituta, cui quemque oportet obtemperare atque oboedire.
Quam si vis repudiare, noli textum mutare, nisi prius illic ceterorum assensum eris adeptus.

Llegiu aquesta pàgina en Català

Hic habes indicem fontium interretialium in quibus nomina Latina hodierna vel recentiora rite adoptata reperiuntur. Talia nomina "officialia" licet aut accipere in titulis nostris, aut ad minimum (si rarius propter antiquitatem seu brevitatem seu Latinitatem aliud nomen praeferendum sit) in textu dare.

Talibus nominibus omnibus citatio fontis aut in nota aut inter nexus externos subiungi debet. Si de "officialibus" nominibus biologicis agitur, hoc statim feceris quando formulam {{Fontes biologici}} inter nexus externos inscribis: pagina rite apud Vicidata adnecta, fontes nomenclaturae biologicae ipso facto videbuntur.

Saepe formula iam parata est quae de aliquo fonte refert. Ut indicem talium formularum inspicias, vide formulas quae ad fontium citationes adhibentur.

Idem Anglice: This is a list of online sources that give current or recent officially adopted Latin names. For our pagenames we should either accept these names, or, if unusually we prefer another name because it is more classical or shorter or better Latin, at least we should then give the official name in the text of our article.
In all cases a source for each Latin name should be cited in a footnote or in the Nexus externi. In the case of official names for biota, this is easily done by including the formula {{Fontes biologici}} among the Nexus externi: relevant sources for official biological nomenclature will then appear as soon as our page is linked at Wikidata.
Often there is a ready-made template that refers to a certain source. To browse the list of such templates, see Vicipaedia:Formulae quae ad fontium citationes adhibentur.

Developed by StudentB