Bellum civile est bellum inter greges ordinatos intra singulam nationem-civitatem vel rempublicam,[1] vel, minus saepe, inter binas civitates ex una natione-civitate olim integra creatas.[2] Propositum unius lateris usitate est civitatem vel regionem in unam dicionem redigere, libertatem unius regionis adsequi, vel rationes reipublicae gerendae commutare.[1] Vocabulum, quod in multis linguis hodiernis calque vocabuli Latini fit, primum ad varia bella civilia Reipublicae Romanae saeculo primo a.C.n.[3] spectare adhibitum est.
Bellum civile est contentio magnarum virium, quae exercitum ordinarium implicare potest, saepe diu sustinetur et ordinatur, atque permultos homines tangit. Bella civilia permultas calamitates adferre et magnas opes consumere possunt.[4]
Secundo bello mundano confecto, bella civilia aliquantulum plus quattuor annos duraverunt, contra annum et dimidium temporis a 1900 ad 1944. Exempli gratia, in primo saeculi vicesimi dimidio, eodem tempore non erant plus quam quinque bella civilia, sed bello frigido composito, plus quam viginti bella civilia fiebant ante maiorem deminutionem cum finirent certamina quae ex aemulatione nationum praepotentium orta erant. Post 1945, bella civilia plus quam 25 milliones hominum interfecerunt, cum migratione compulsa millionum additorum. Praeterea, bella civilia conlapsus effecerunt oeconomiarum: Birmania (Myanmar), Uganda, et Angola sunt exempla civitatum quibus, ut videbatur, erant futura felicia antequam earum bella civilia conflarentur.[5]